monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 16
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. vox robusta sed surda, lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata. beneficio tamen laterum extollebatur et quamvis inter initia parum attulise virium videretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura vocis exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus intervallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.